- VETERATOR
- VETERATORVenuleio, l. ult. ff. de Aedilit.Edict. dictus est, qui ex venalitio novitiorum emptus, alicui ministerio praepositus, Novitium autem non tyrociniô animi, sed conditione servitutis intelligi: nec ad rem pertinere, Latine sciat, nec ne, nec ob id Veteratorem eum esse, si liberalibus studiis eruditus sit. Unde constat, non tam spatiô serviendi, quam genere, causâ et conditione servitutis Veteranos seu Veteratores aestimatos fuisse. Idem enim Veterator Ulpiano, qui Veteranus, L. ult. §. quotiens ff. de publ. et vectig. ut et Marciano, l. 37. ff. de Aedil. Edict. Si tamen novitia mancipia fuerint, non etiam veterana. Trita vero mancipia et veterana, quae reformare difficile esse Ulpianus ait, Novitiis opponuntur, cum ait: Praecipiunt Aediles, ne Veterator pro novitto veneat. Nam plerique solent mancipia, quae novitia non sunt, quasi novitia distrahere, ad hoc, ut pluris vendant. Praesumptum est enim, ea mancipia, quae rudia sunt, simplicicra esse et ad ministeria aptiora, ac dociliora, et ad omne ministerium babilia. Et Marcianus in favorem Publicanorum, l. ult. §. quotiens ff. de publ. et vectigal. Sunt, inquit, Veterana, quae annô continuô servierunt, in urbe, non in agro: (rustici itaque servi Veterani non dicebantur) Novitia intelliguntur, quae annum non dum seruterunt, quotiens quis professus non est, in commissi poena est. Et quidem de Novitiis Cicero in Pisonem, c. 1. Nemo queritur, Syrum nescio quem de gregeNovitiorum factum esse Consulem: ut et Terentius, Eun. Actu 3. sc. 5. v. 34.Abducit secum ancillas: paucae, quae circum illam essent, manentNoviciae puellae. ----- -----De fallaciis vero et praestigiis Venditorum, qui variis artibus venalium pubertatem avertebant; Novicia enim mancipia pluris, quam Veterana distrahebant, diximus supra in voce Venalis. Vide quoque supra Noviiii. Quia autem Veterator servus, diuturnâ ac multiplici servitute astutus plerumque ac vafer evasit; Hinc Veteratores, ut Fesius ait, dici coeperunt callidi, a multa rerum gerendarum vetustare. Cannius.Mulieri non asiutae facile Veterator persuasit.Terentius, in Andrta, Actu 2. sc. 6. v. 26.----- Quid hic volt Veterator sibi?Vide Laurentium Pignorium, Comm. de Servis et Tit. Popman, de Operis Servorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.